CONSISTORIANI

CONSISTORIANI
CONSISTORIANI
sub posterioribus Imperatorib. ut et Comites intra Consistorium et Comites sacri Consistorii, iidem dicti sunt, qui Consiliarii Augg. sub prioribus, vide supra. Qui nempe sacro Augustorum Consistorio intererant, maximaeque erant apod Caesares auctoritatis: ad qum dignitatem admittebantur solum Praesecti Praetorio, Quaestores, Magistri Officorum, Comites sacrarum Largitionum etc. appellatione postmodum ad Comites ordinis primi extensâ. ιτῷ περιςολέπτῳ Κόμητι τοῦ ςθείου συνεδρίου, Illustri Comiti divini Synedrii, ita enim Principum Consistorium Graeci exponunt, in Concil. Chalcedon. Aet. 1. etc. Fuit autem Consistorium proprie locus, in Palatio, Cubiculariis potissimum addictus, in quo excubabant ii po ius, quam cubabant, ut ad Domini nucus paratiores essent, Sidonius, l. 2. Ep. 9. Unde Monachus Sangall. de Caroli M. Gestis, l. 2. c. 8. quosdam Legatos, priusquam ad Imperatoris admitterentur conspectum, reperisse in Consistorio Cubicularios Imperatoris, circa Magistrum suum, ait. Cum igitur in hoc interiori Palatii vestibulo (e quo in Silentiariorum primum, dein in ipsum Principis cubiculum ibatur) consisterent, qui Principis andientiam praestolabantur, ipseque Princeps ex interiori cubiculo in hoc exterius progrederetur, quo supplices audiret, et causas ac negotia subditorum dirimeret, in eo sedebat pro tribunali, inquirentibus in negotium et dispicientibus Consistorianis, ut Ammianus ait, l. 15. Atque inde Consistorium appellari coepit generatim quivis locus, in quo de publicis rebus cum suis Consistorianis Imperator deliberabat. Donec iuri dicundo novum Consistorium exstruxit, Iustinianus, in ea Urbis parte, quam Hebdomum vocabant, de quo pluribus egit Carol. du Fresne, ad Villbardumum, num. 85. Stetisse vero, non adsedisse Consistorianos, in Principum Consistoriis, videtur indicare Ambros. Ep. 133. et l. 5. Cod. Theodos. de Fid. test. Interdum tamen adsedisse constat ex Vopisco in Aureliano; Ammiano, l. 22. Procopio, Aliis. VIde quoqu infra Silentiarii. In Ecclesia Romana Consistorium, exedra est aedi sacrae adiuncta, in qua forte consistebant Sacerdotes, de rebus sacris cum Episcopo disceptaturi; Unde postmodum ipse Consessus Episcoporum aut Presbyterorum, ad deliberandum de rebus magni momenti congregatorum, eâdem appellatione insignitus est, uti observat Holstenius ad Synodum Roman. sub Bonifacio II. p. 228. quomodo etiamnum Cardinalium Consessum coram Pontifice vocant. Vide de Consistorio Papali multa, in Ceremoniali Roman. l. 1. sect. 9. apud Car. du Fresne, Glossar. et Macros, in Hierolex. ubi Cardinales antiquitus pileatos interfuisse Consistorio, observant.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Consistorĭum — (lat.), 1) Ort, wo viele Menschen beisammen stehen; 2) (röm. Ant.), die Versammlung der Räthe, welche die römischen Kaiser, bes. Hadrian, um sich hatten, welche Gericht hielten u. rathschlagten, u. das C. palatii bildeten; die Mitglieder hießen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Peter Weiß (Historiker) — Peter Bernhard Weiß (* 21. August 1943 in München) ist ein deutscher Althistoriker. Peter Weiß studierte seit 1966 Geschichte, Klassische Philologie und Archäologie in München und Würzburg, wo er 1975 in Alter Geschichte mit einer Arbeit über den …   Deutsch Wikipedia

  • Marcellus (comes excubitorum) — For other people of the same name, see Marcellus. Marcellus (Greek: Μάρκελλος) was an East Roman (Byzantine) judicial official, one of the closest aides of the Byzantine emperor Justinian I (r. 572–565) and commander of the imperial bodyguard of… …   Wikipedia

  • Konsistorium — Kon|sis|to|ri|um 〈n.; s, ri|en〉 1. 〈evang. Kirche〉 Verwaltungsbehörde 2. 〈kath. Kirche〉 (vom Papst geleitete) Versammlung der Kardinäle [<lat. consistorium „Versammlungsort“; zu consistere „sich hinstellen, sich aufstellen“] * * *… …   Universal-Lexikon

  • AMICI Sponsorum — apud Hebraeos, alias Socii seu Comites, Hebr. Gap desc: Hebrew, iidem cum Paranymphis. Gemara Hierosolymitana. Observavit Rabbi Ioda morem antiquitus in Iudaea obtinuisse, ut constituerentur bini Paranymphi, Socii seu Amici; alter Sponsi, alter… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COMITES sacri Consistori — vel Consistoriani. Vide infra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONSISTOR — in Charta Walteri de Gaht, in Monastic. Anglic. Tom. II. p. 848. quae sic clauditur: Testibus Roberiâ de Gant, Wilhelmô Consistore Cestriae lambertô Consistore: nomen dignitatis alicuius urbanae, Consiliarii Consistoriani forte. In Republ.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PATRICII — I. PATRICII Diiocto erant, Ianus, Saturnus, Genius, Pluto, Bacchus, Sol, Luna, Tellus, qui et ipsi magnos in mundi administratione magistratus gerere putabantur. II. PATRICII Romae olim dicti, qui e Patribus geniti, vide Patres. Hi Plebeiis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”